Abstract
CAMBRIDGE.—The following is the speech delivered by the Public Orator (Dr. Sandys) on March 1, in presenting for the degree of LL.D. honoris causa the Right Hon. the Earl of Kintore, G.C.M.G., M.A. Trinity, Governor of South Australia:—“Quam libenter salutamus ex alumnis nostris unum, qui Britanniae in parte Septentrionali Collegii florentissimi Aberdoniensis a conditore oriundus, inter colonias nostras Australes Academiam Adelaidensem, quam inter filias nostras non sine superbia numeramus, sua sub tutela positam esse gloriatur. Ibi provinciae maximae tota Gallia, tola Ger-mania, plusquam quadruplo latius patenti praepositus, regionem tam immensam audacter peragravit, itineris tanti socium insignem nactus medicum Cantabrigiensem, cuius ipsum nomen Caledoniae suae castellum in memoriam revocat. Quid commemorem proconsulis nostri ductu plusquam quadraginta dies inter loca deserta atque arida fortiter tolerates, rerumque naturae solitudines reconditas feliciter reclusas? Quid (ne maiora dicam) etiam talpae genus novum, quod notaryctes nouninatur, elatebris suis in lucem protractum? Quid eiusdem auspicio et imperio etiam beluae antiquae, quae diprotodon vocatur, relliquias ingentes saeculo nostro denuo patefactas? Ipsum Sancti Georgii inter equites illustriores numeratum, non draconem fabulosum vi et armis domuisse dixerim, sed monstrorum haud minus horrendorum vestigia immania sumptu et labore maximo detegenda curavisse. Talium virorum auxilio non modo imperil Britannici provinciae remotissimae vinculis artioribus nobiscum consociantur, sed etiam scientiarum fines nostris a filiis totiens propagati per spatia indies latiora extenduntur. Duco ad vos scientiarum patronum illustrem, provinciae maximae et proconsulem et investigatorem indefessum, virum et suo et fratris sui nomine nobis coniunctissimum, Algernon Keith-Falconer, Comitem de Kintore.” Lord Kintore was accompanied on his adventurous journey of 2000 miles from Port Darwin to Adelaide by Dr. Edward Charles Stirling, Trinity Lecturer on Physiology in the University of Adelaide.
Article PDF
Rights and permissions
About this article
Cite this article
University and Educational Intelligence. Nature 49, 448–449 (1894). https://doi.org/10.1038/049448a0
Issue Date:
DOI: https://doi.org/10.1038/049448a0